monumenta.ch > Ambrosiaster > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosiaster, In Epistolas Beati Pauli, 12, 2, 11
Exspectantes beatam spem, et adventum gloriae beati Dei, et Salvatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis; ut redimeret nos ab omni iniquitate, et emundaret sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum. Hanc esse dicit beatam spem credentium; quia exspectant adventum gloriae magni Dei, quod revelari habet, iudice Christo, in quo Dei Patris videbitur potestas et gloria; ut fidei suae praemium consequantur.